erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut
audirent illum
et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic
peccatores recipit et manducat cum illis
et ait ad illos parabolam istam dicens
quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit
unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et
vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis
congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno
peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem
iustis qui non indigent paenitentia
aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam
unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit
diligenter donec inveniat
et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens
congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno
peccatore paenitentiam agente
ait autem homo quidam habuit duos filios
et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi
portionem substantiae quae me contingit et divisit illis
substantiam
et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior
filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi
dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
et postquam omnia consummasset facta est fames valida in
regione illa et ipse coepit egere
et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit
illum in villam suam ut pasceret porcos
et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci
manducabant et nemo illi dabat
in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei
abundant panibus ego autem hic fame pereo
surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi
in caelum et coram te
et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum
de mercennariis tuis
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe
esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et
adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam
non sum dignus vocari filius tuus
dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam
primam et induite illum et date anulum in manum eius et
calciamenta in pedes
et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et
epulemur
quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et
inventus est et coeperunt epulari
erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et
adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus
vitulum saginatum quia salvum illum recepit
indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius
egressus coepit rogare illum
at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio
tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi
hedum ut cum amicis meis epularer
sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam
suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea
tua sunt
epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic
mortuus erat et revixit perierat et inventus est